monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 11
Ad teipsum veniam symmysten, sodalem meum, et amicum, amicum, inquam, meum, antequam notum; et precabor, ne assentationem in necessitudine suspiceris: quin potius vel errare me aestimato, vel amore labi, quam amicum adulatione decipere. Magnum habes ingenium, et infinitam sermonis supellectilem: et facile loqueris et pure, facilitasque ipsa et puritas mixta prudentiae est. Capite quippe sano omnes sensus vigent. Huic prudentiae et eloquentiae si accederet vel studium, vel intelligentia Scripturarum, viderem te brevi arcem tenere nostrorum: et ascendentem cum Ioab tectum Sion , canere in domatibus, quod in cubilibus cognovisses. Accingere, quaeso, te, accingere. 'Nihil sine magno labore vita dedit mortalibus , Nobilem te Ecclesia habeat, ut prius Senatus habuit. Praepara tibi divitias, quas quotidie eroges: et nunquam deficiant, dum viget aetas, dum nondum canis spargitur caput: antequam 'subeant morbi, tristisque senectus, Et labor, et durae' rapiat 'inclementia mortis.' Nihil in te mediocre esse contentus sum: totum summum, totum perfectum desidero. Sanctum Vigilantium Presbyterum qua aviditate susceperim, melius est ut ipsius verbis, quam meis discas litteris: qui cur tam cito a nobis profectus sit, et nos reliquerit, non possum dicere, ne laedere quempiam videar. Tamen quasi praetereuntem et festinantem paululum retinui, et gustum ei nostrae amicitiae dedi, ut per eum discas, quid in nobis desideres. Sanctam conservam tuam, et tecum in Domino militantem, per te salutari volo.